Prohoemium Paulli et Eugeniae
23 0 0
X
Reading Options
Font Size
A- 15px A+
Width
Reset
X
Table of Contents
Loading... please wait.

Sequetur narratio vitae philosopharum Eugeniae Eulogiaeque, ab hac in illius honorem composita, post mortem ambarum tandem ab humillimo earudem discipulo Paullo, qui in philosophia atque virtutis studio filius iis matribus habetur, edita.


Femina puellam ordior eloqui, quae tandem post tot Janos, tot Soles pereuntisque redeuntisque papyro calamum imprimere possum. Quae sint arcana, quae profana, disseram, non nativo sermone, ut solent nostrates, sed peregrino, quem ego cum magistris discipulisque usurpo, ut cum vulgo magis concinam inani. Quin tibi, Eulogia, hoc dedicem opusculum, non video, quae cara mihi semper es et ingenio amica et amabilis natura.

Nos, alio sub caelo natae, huc migravimus, nec sponte, nec omnino extrinsecus coactae — non enim invitam dicam migrationem, nec eruditionem, quae necessario secutura fuit — verum dis jubentibus volentibusque venere mendicantes philosophicorum arcanorum doctores ad patris villam, quae prope Crotonem, ubi summus magister quondam docuerat, erat sita. Mendici, ut diximus, advenerunt, et princeps eorum, patre per ministrum advocato, “Salve,” inquit, “vir optime disque gratissime. Audivimus ex vilicis tibi rectam vivendi rationem curae esse, quare recta veniebamus via, ut ex te parcum posceremus hospitium; vino nullum erit opus, nec venatu, nec aucipatu, nec piscibus; nam solum pascimur aqua atque pane cibario.” Rogatus autem, quis esset, respondit se hac tempestate vocari Marinum Ephesium, sed alias alio nomine usum esse. Miratus proinde pater, num nomen terramque, ex qua oriundus esset, mentiretur, petivit, cuj ille, “Non,” inquit, “mentior plus quam tu, quum te dicis Lucium Lucanum Eugenium Crotonensem.” At prius respondit, quam pater verba ad amplius interrogandum colligere potuit (namque adeo stupebat): “Non igitur,” inquit, “mentior de terrestri origine, sed, qui terrestria pluris facit quam flocci, plane delirat; ego,” inquit, “merus sum animus carcere damnatus corporeo.”

Ideo pater, qui tantum in viro, tam humili viso, ingenium admiraretur, Marinum ejusque comites ad cenam provocavit, quam tamen invitationem vitarent, quod tanta pollebant pietate, ut omnis reliquerint delicias vilis.

Prima consequentis diei luce hospites veni salutatum, ut decorum mihi videbatur esse virgini non ita rudi, ut hominum doctorum communitatem spernerem; immo vero, quanquam nuper quintum decimum ingressa eram vitae praesentis annum, tota in litteris haesieram (pater enim bibliothecam exornaverat perlucidam, quam sola fere incolebam, quum fratres foris nuces relinquere negarent et omni vitiorum generi se darent), et quotienscunque novi veniebant doctores, veluti adonium venereo luctu laetabar.

Salute comiter ac decore impertita, venit aliquis ex iis canus, qui, “Salva sis,” inquit, “puella nobilis.”

Ego amiciter, “Quicquid ex me petiveris,” inquam, “factum esto.”

“Nihil,” inquit, “petam, nisi ut, quis sideribus nata sis, exponas.”

Narravi igitur ea, quae noram, at ille, “Mirabile,” inquit, “horoscopium est tibi. Te magistram scientia, doctrina, potentia gravem fore arbitror. Nec mirum, stellae etiam te aliquid etiam majoris momenti inventuram praesagiunt, dummodo secutura sis.” Quaesivit exinde, ut se sequerer et Marinum principem visitarem. Et ille, horoscopio audito, me pro magistra futura habebat magna.

Annuntiatum erat patri, et ille, “Quaeso igitur,” inquit, “si puellulae placebit meae, accipite eam prout doctores, ut erudiatur ab optimo quoque ex vobis.” Annuebam, Marino quoque nutante.

Sic igitur factum erat, ut Madaurum commigrarim, utque ibidem sub optimis provinciae magistris cum pueris didicerim.

0